Haller's Concordance: CAECUS
- nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si claudus si vel parvo vel grandi et torto naso Lev. 21:18
- et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in tenebris et non dirigas vias tuas omnique tempore calumniam sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te Dt. 28:29
- proposuerat enim in die illa praemium qui percussisset Iebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et caecos odientes animam David idcirco dicitur in proverbio caecus et claudus non intrabunt templum 2 Ki. 5:8
- ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora insiderent super oculos eius fieretque caecus Tob. 2:11
- unde contigit ut exsurgens caecus pater coepit offendens pedibus currere et data manu puero occurrit in obviam filio suo Tob. 11:10
- quis caecus nisi servus meus et surdus nisi ad quem nuntios meos misi quis caecus nisi qui venundatus est quis caecus nisi servus Domini Isa. 42:19
- ecce ego adducam eos de terra aquilonis et congregabo eos ab extremis terrae inter quos erunt caecus et claudus et praegnans et pariens simul coetus magnus revertentium huc Jer. 31:8
- tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret Mt. 12:22
- sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt Mt. 15:14
- et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans Mk. 10:46
- et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam Mk. 10:51
- dicebat autem illis et similitudinem numquid potest caecus caecum ducere nonne ambo in foveam cadent Lk. 6:39
- factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans Lk. 18:35
- et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur Jn. 9:2
- adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat Jn. 9:13
- non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat Jn. 9:18
- et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt Jn. 9:19
- responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est Jn. 9:20
- vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est Jn. 9:24
- dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video Jn. 9:25
- et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret Acts 13:11
- cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum 2 Pet. 1:9
- quia dicis quod dives sum et locupletatus et nullius egeo et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus Apoc. 3:17