Haller's Concordance: ACCIDERIT
- at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos Gen. 42:38
- cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut iudicem inter eos et ostendam praecepta Dei et leges eius Ex. 18:16
- videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos praecedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Aegypti ignoramus quid acciderit Ex. 32:1
- dixerunt mihi fac nobis deos qui praecedant nos huic enim Mosi qui nos eduxit de terra Aegypti nescimus quid acciderit Ex. 32:23
- dixitque Saul adplicate huc universos angulos populi et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie 1 Ki. 14:38
- cuncta devotatio et inprecatio quae acciderit omni homini de populo tuo Israhel si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas in domo hac 3 Ki. 8:38
- non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo Pr. 12:21
- recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum Lam. 5:1
- similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit bellum adiuvabunt Romani ex animo prout eis tempus permiserit 1 Ma. 8:27