Haller's Concordance: CAESAREAM
- Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream Acts 8:40
- quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum Acts 9:30
- altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis Acts 10:24
- Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est Acts 12:19
- et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam Acts 18:22
- alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae qui erat de septem mansimus apud eum Acts 21:8
- et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis Acts 23:23
- qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi statuerunt ante illum et Paulum Acts 23:33
- demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci Acts 25:6
- et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum Acts 25:13