Haller's Concordance: CAESIS
- caesis igitur adversariis plaga magna et usque ad internicionem paene consumptis hii qui Israhel effugere potuerunt ingressi sunt civitates munitas Josu. 10:20
- fugit autem Adonibezec quem secuti conprehenderunt caesis summitatibus manuum eius ac pedum Judg. 1:6
- Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo quindecim milia enim viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum caesis centum viginti milibus bellatorum et educentium gladium Judg. 8:10
- quod cum cernerent filii Israhel in ipso certamine positi putaverunt enim filii Beniamin eos fugere et instantius sequebantur caesis de exercitu eorum triginta viris Judg. 20:39
- statim pueri David et Ioab venerunt caesis latronibus cum praeda magna nimis Abner autem non erat cum David in Hebron quia iam dimiserat eum et profectus fuerat in pace 2 Ki. 3:22
- fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum caesis duodecim milibus 2 Ki. 8:13
- porro reliqua populi multitudo caesis his qui Amon percusserant constituit regem Iosiam filium eius pro eo 2 Par. 33:25
- consenserunt autem illi et convocantes apostolos caesis denuntiaverunt ne loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos Acts 5:40