Haller's Concordance: CAIN
- Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum Gen. 4:1
- rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola Gen. 4:2
- factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino Gen. 4:3
- ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius Gen. 4:5
- dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum Gen. 4:8
- et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum Gen. 4:9
- dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear Gen. 4:13
- dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum Gen. 4:15
- egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden Gen. 4:16
- cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch Gen. 4:17
- septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies Gen. 4:24
- cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain Gen. 4:25
- et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere Assur enim capiet te Num. 24:22
- fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur Heb. 11:4
- non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius iusta 1 Jn. 3:12
- vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt Jude 1:11