Haller's Concordance: CALAMI
- sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero Ex. 25:32
- et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo Ex. 25:36
- dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta Ex. 30:23
- fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant Ex. 37:17
- sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera Ex. 37:18
- et spherae sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno Ex. 37:21
- et spherae igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo Ex. 37:22
- sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus Job 40:21
- increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt Ps. 68:30
- et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum in cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et iunci Isa. 35:7
- et vidi in domo altitudinem per circuitum fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio Ezec. 41:8