Haller's Concordance: CALCIAMENTUM
- at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est Ex. 3:5
- accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calciamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet sic fit homini qui non aedificat domum fratris sui Dt. 25:9
- ferrum et aes calciamentum eius sicut dies iuventutis tuae ita et senectus tua Dt. 33:25
- solve inquit calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas sanctus est fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatum Josu. 5:15
- hic autem erat mos antiquitus in Israhel inter propinquos et si quando alter alteri suo iure cedebat ut esset firma concessio solvebat homo calciamentum suum et dabat proximo suo hoc erat testimonium cessionis in Israhel Ruth 4:7
- dixit ergo propinquus Booz tolle calciamentum quod statim solvit de pede suo Ruth 4:8
- Moab lebes pelvis meae super Idumeam proiciam calciamentum meum cum Philisthim foederabor Ps. 108:9
- dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est Acts 7:33