Haller's Concordance: ACCINCTUS
- Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum Gen. 49:19
- qui fecit sibi gladium ancipitem habentem in medio capulum longitudinis palmae manus et accinctus est eo subter sagum in dextro femore Judg. 3:16
- Samuhel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephod lineo 1 Ki. 2:18
- accinctus ergo David gladio eius super veste sua coepit temptare si armatus posset incedere non enim habebat consuetudinem dixitque David ad Saul non possum sic incedere quia nec usum habeo et deposuit ea 1 Ki. 17:39
- et David saltabat totis viribus ante Dominum porro David erat accinctus ephod lineo 2 Ki. 6:14
- cumque illi essent iuxta lapidem grandem qui est in Gabaon Amasa veniens occurrit eis porro Ioab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus levi motu egredi poterat et percutere 2 Ki. 20:8
- Iesbidenob qui fuit de genere Arafa cuius ferrum hastae trecentas uncias adpendebat et accinctus erat ense novo nisus est percutere David 2 Ki. 21:16
- in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum 2 Ki. 22:30
- et respondens rex Israhel ait dicite ei ne glorietur accinctus aeque ut discinctus 3 Ki. 20:11
- aedificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes et aedificabant et clangebant bucina iuxta me 2 Esd. 4:18
- in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum Ps. 18:29
- praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine Ps. 65:6
- Dominus regnavit gloria indutus est indutus est Dominus fortitudine et accinctus est insuper adpendit orbem qui non commovebitur Ps. 93:1