Haller's Concordance: CALICE
- pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat et quae creverat apud eum cum filiis eius simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia 2 Ki. 12:3
- ebrietate et dolore repleberis calice maeroris et tristitiae calice sororis tuae Samariae Ezec. 23:33
- et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes Mk. 14:23
- et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos Lk. 22:17
- probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat 1 Cor. 11:28
- et hic bibet de vino irae Dei qui mixtus est mero in calice irae ipsius et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum agni Apoc. 14:10