Haller's Concordance: CALICIS
- grossitudo autem luteris trium unciarum erat labiumque eius quasi labium calicis et folium repandi lilii duo milia batos capiebat 3 Ki. 7:26
- porro vastitas eius habebat mensuram palmi et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii capiebatque mensurae tria milia metretas 2 Par. 4:5
- pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum Ps. 11:6
- Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae Ps. 16:5
- elevare elevare consurge Hierusalem quae bibisti de manu Domini calicem irae eius usque ad fundum calicis soporis bibisti et epotasti usque ad feces Isa. 51:17
- haec dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus qui pugnavit pro populo suo ecce tuli de manu tua calicem soporis fundum calicis indignationis meae non adicies ut bibas illud ultra Isa. 51:22
- et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre Jer. 16:7
- vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia Mt. 23:25
- Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum Mt. 23:26
- et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate Lk. 11:39