Haller's Concordance: CALIGINE
- ait ei Dominus iam nunc veniam ad te in caligine nubis ut audiat me populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moses verba populi ad Dominum Ex. 19:9
- tunc Salomon ait Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine 2 Par. 6:1
- obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae Job 3:9
- antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine Job 10:21
- cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem Job 38:9
- in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et caligine Pr. 7:9
- et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris aspiciemus in terram et ecce tenebrae tribulationis et lux obtenebrata est in caligine eius Isa. 5:30
- et audient in die illa surdi verba libri et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt Isa. 29:18
- ALEPH quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion proiecit de caelo terram inclitam Israhel et non recordatus est scabilli pedum suorum in die furoris sui Lam. 2:1
- in conspectu eorum in umeris portaberis in caligine effereris faciem tuam velabis et non videbis terram quia portentum dedi te domui Israhel Ezec. 12:6
- feci ergo sicut praeceperat mihi vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in caligine egressus sum et in umeris portatus in conspectu eorum Ezec. 12:7
- et dux qui est in medio eorum in umeris portabitur in caligine egredietur parietem perfodient ut educant eum facies eius operietur ut non videat oculo terram Ezec. 12:12
- subito autem Heliodorus concidit in terram eumque multa caligine circumfusum rapuerunt atque in sella gestatoria positum eiecerunt 2 Ma. 3:27
- angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit Jude 1:6