Haller's Concordance: CALIGO
- cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas Gen. 15:17
- et accessistis ad radices montis qui ardebat usque ad caelum erantque in eo tenebrae nubes et caligo Dt. 4:11
- et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius 2 Ki. 22:10
- obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine Job 3:5
- non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo Job 23:17
- inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius Ps. 18:9
- timor et tremor venit super me et operuit me caligo Ps. 55:5
- nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius Ps. 97:2
- et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua Isa. 8:22
- quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos super te autem orietur Dominus et gloria eius in te videbitur Isa. 60:2
- numquid non tenebrae dies Domini et non lux et caligo et non splendor in ea Amos 5:20
- et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret Acts 13:11
- hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservatur 2 Pet. 2:17