Haller's Concordance: CANDELABRA
- et candelabra aurea quinque ad dexteram et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro primo et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas et forcipes aureos 3 Ki. 7:49
- sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae pondus argenti tradidit 1 Par. 28:15
- fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua iussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris 2 Par. 4:7
- candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo 2 Par. 4:20
- et hydrias et thymiamateria et urceos et pelves et candelabra et mortaria et cyatos quotquot aurea aurea et quotquot argentea argentea tulit magister militiae Jer. 52:19
- tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta Heb. 9:2
- et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea Apoc. 1:12
- sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt Apoc. 1:20
- hii sunt duo olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes Apoc. 11:4