Haller's Concordance: CANEM
- quem sequeris rex Israhel quem persequeris canem mortuum sequeris et pulicem unum 1 Ki. 24:14
- qui adorans eum dixit quis ego sum servus tuus quoniam respexisti super canem mortuum similem mei 2 Ki. 9:8
- sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et inpatiens commiscetur rixae alterius Pr. 26:17
- quae communicatio sancto homini ad canem aut quae pax bona diviti ad pauperem Sir. 13:22
- qui immolat bovem quasi qui interficiat virum qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem quasi qui sanguinem suillum offerat qui recordatur turis quasi qui benedicat idolo haec omnia elegerunt in viis suis et in abominationibus suis anima eorum delectata est Isa. 66:3