Haller's Concordance: CANIS
- apud omnes autem filios Israhel non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israhel Ex. 11:7
- non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum Dt. 23:18
- et dixit Philistheus ad David numquid ego canis sum quod tu venis ad me cum baculo et maledixit Philistheus David in diis suis 1 Ki. 17:43
- quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum adversum Iuda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie 2 Ki. 3:8
- dixit autem Abisai filius Sarviae regi quare maledicit canis hic moriturus domino meo regi vadam et amputabo caput eius 2 Ki. 16:9
- dixitque Azahel quid enim sum servus tuus canis ut faciam rem istam magnam et ait Heliseus ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore 4 Ki. 8:13
- profectusque est Tobias et canis secutus est eum et mansit prima mansione iuxta fluvium Tigris Tob. 6:1
- tunc praecucurrit canis qui simul fuerat in via et quasi nuntius adveniens blandimento suae caudae gaudebat Tob. 11:9
- erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam Ps. 22:20
- revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem Ps. 59:6
- et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem Ps. 59:14
- sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam Pr. 26:11
- nemo est qui semper vivat et qui huius rei habeat fiduciam melior est canis vivens leone mortuo Eccl. 9:4
- contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti 2 Pet. 2:22