Haller's Concordance: CANOS
- at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos Gen. 42:38
- si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum maerore ad inferos Gen. 44:29
- videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos Gen. 44:31
- tu noli pati esse eum innoxium vir autem sapiens es et scies quae facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum 3 Ki. 2:9
- insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas Ps. 71:18
- opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis Wis. 2:10
- fili a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam Sir. 6:18
- usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo ego feci et ego feram et ego portabo et salvabo Isa. 46:4