Haller's Concordance: ACCIPE
- quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam mihi in uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade Gen. 12:19
- sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum Bathuel patrem matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui Gen. 28:2
- dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius Gen. 33:10
- et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem Gen. 34:4
- ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae Pharaonis Ex. 2:9
- loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae Num. 17:2
- dixeruntque ligna ad arborem ficum veni et super nos regnum accipe Judg. 9:10
- cui dixerunt pater et mater sua numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo quia vis accipere uxorem de Philisthim qui incircumcisi sunt dixitque Samson ad patrem suum hanc mihi accipe quia placuit oculis meis Judg. 14:3
- dixit autem Isai ad David filium suum accipe fratribus tuis oephi pulentae et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos 1 Ki. 17:17
- nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis 3 Ki. 1:12
- libere accipe et studiose eme de hac pecunia vitulos arietes agnos et sacrificia et libamina eorum et offer ea super altare templi Dei vestri quod est in Hierusalem 1 Esd. 7:17
- omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam Sir. 2:4
- audi fili et accipe consilium intellectus et ne abicias consilium meum Sir. 6:24
- da et accipe et iustifica animam tuam Sir. 14:16
- haec dicit Dominus vade et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi et a senioribus sacerdotum Jer. 19:1
- tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum Osee 14:2
- accipe sacrificium pro universo populo tuo Israhel et custodi partem tuam et sanctifica 2 Ma. 1:26
- accipe sanctum gladium munus a Deo quo deicies adversarios populi mei Israhel 2 Ma. 15:16
- qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum Mt. 2:13
- dicens surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri Mt. 2:20
- at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta Lk. 16:6
- deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta Lk. 16:7
- et vox quam audivi de caelo iterum loquentem mecum et dicentem vade accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram Apoc. 10:8
- et abii ad angelum dicens ei ut daret mihi librum et dicit mihi accipe et devora illum et faciet amaricare ventrem tuum sed in ore tuo erit dulce tamquam mel Apoc. 10:9
- tu autem praepara tibi buxos multos et accipe tecum Saream, Dabriam, Selemiam, Ethanum et Asihel, quinque hos qui parati sunt ad scribendum velociter. 4 Esd. 14:24