Haller's Concordance: CANTICUM
- nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios Israhel ut memoriter teneant et ore decantent et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israhel Dt. 31:19
- postquam invenerint eum mala multa et adflictiones respondebit ei canticum istud pro testimonio quod nulla delebit oblivio ex ore seminis tui scio enim cogitationes eius quae facturus sit hodie antequam introducam eum in terram quam ei pollicitus sum Dt. 31:21
- scripsit ergo Moses canticum et docuit filios Israhel Dt. 31:22
- surge surge Debbora surge surge et loquere canticum surge Barac et adprehende captivos tuos fili Abinoem Judg. 5:12
- fuit autem numerus eorum cum fratribus suis qui erudiebant canticum Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo 1 Par. 25:7
- tunc cantavit canticum hoc Domino Iudith dicens Jud. 16:1
- nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium Job 30:9
- cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo Ps. 33:3
- et dedit in ore meo canticum novum laudem Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino Ps. 40:3
- per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte canticum eius mecum oratio Deo vitae meae Ps. 42:8
- canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra Ps. 96:1
- cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius Ps. 98:1
- canticum misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam Ps. 101:1
- quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena Ps. 137:4
- Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi Ps. 144:9
- laudate Dominum quoniam bonum est canticum Dei nostri quoniam decorum est pulchra laudatio Ps. 147:1
- cantate Domino canticum novum laus eius in congregatione sanctorum Ps. 149:1
- florete flores quasi lilium date odorem et frondete in gratiam et conlaudate canticum et benedicite Dominum in operibus suis Sir. 39:19
- cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei Isa. 5:1
- et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis Isa. 23:15
- sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit Isa. 23:16
- in die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda urbs fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale Isa. 26:1
- canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in montem Domini ad Fortem Israhel Isa. 30:29
- cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis terrae qui descenditis in mare et plenitudo eius insulae et habitatores earum Isa. 42:10
- HE factus sum in derisu omni populo meo canticum eorum tota die Lam. 3:14
- et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus et sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorum Ezec. 33:31
- in die illa sumetur super vos parabola et cantabitur canticum cum suavitate dicentium depopulatione vastati sumus pars populi mei commutata est quomodo recedet a me cum revertatur qui regiones nostras dividat Mic. 2:4
- et cantant novum canticum dicentes dignus es accipere librum et aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione Apoc. 5:9
- et cantabant quasi canticum novum ante sedem et ante quattuor animalia et seniores et nemo poterat discere canticum nisi illa centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de terra Apoc. 14:3
- et cantant canticum Mosi servi Dei et canticum agni dicentes magna et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens iustae et verae viae tuae rex saeculorum Apoc. 15:3
- et cantabant canticum Domino, quoniam dulcedo eius et honor in saecula super omnem Israhel. 3 Esd. 5:61