Haller's Concordance: CANTORES
- vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et cantores et tubas propter eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis et scidit vestimenta sua clamavitque coniuratio coniuratio 4 Ki. 11:14
- isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca 1 Par. 6:31
- dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus laetitiae 1 Par. 15:16
- porro cantores Heman Asaph et Ethan in cymbalis aeneis concrepantes 1 Par. 15:19
- porro David erat indutus stola byssina et universi Levitae qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiae inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo 1 Par. 15:27
- tam Levitae quam cantores id est et qui sub Asaph erant et qui sub Heman et qui sub Idithun filii et fratres eorum vestiti byssinis cymbalis et psalteriis et citharis concrepabant stantes ad orientalem plagam altaris cumque eis sacerdotes centum viginti canentes tubis 2 Par. 5:12
- deditque consilium populo et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis et antecederent exercitum ac voce consona dicerent confitemini Domino quoniam in aeternum misericordia eius 2 Par. 20:21
- omni autem turba adorante cantores et hii qui tenebant tubas erant in officio suo donec conpleretur holocaustum 2 Par. 29:28
- porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo iuxta praeceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis ianitores vero per portas singulas observabant ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio quam ob rem et fratres eorum Levitae paraverunt eis cibos 2 Par. 35:15
- Hieremias maxime cuius omnes cantores atque cantrices usque in praesentem diem lamentationes super Iosia replicant et quasi lex obtinuit in Israhel ecce scriptum fertur in Lamentationibus 2 Par. 35:25
- cantores filii Asaph centum viginti octo 1 Esd. 2:41
- exceptis servis eorum et ancillis qui erant septem milia trecenti triginta septem et in ipsis cantores atque cantrices ducentae 1 Esd. 2:65
- habitaverunt ergo sacerdotes et Levitae et de populo et cantores et ianitores et Nathinnei in urbibus suis universusque Israhel in civitatibus suis 1 Esd. 2:70
- postquam autem aedificatus est murus et posui valvas et recensui ianitores et cantores et Levitas 2 Esd. 7:1
- Oduia septuaginta quattuor cantores 2 Esd. 7:44
- absque servis et ancillis eorum qui erant septem milia trecenti triginta et septem et inter eos cantores et cantrices ducentae quadraginta quinque 2 Esd. 7:67
- habitaverunt autem sacerdotes et Levitae et ianitores et cantores et reliquum vulgus et Nathinnei et omnis Israhel in civitatibus suis 2 Esd. 7:73
- et reliqui de populo sacerdotes Levitae ianitores et cantores Nathinnei et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei uxores eorum filii eorum et filiae eorum 2 Esd. 10:28
- ad gazofilacium enim deportabunt filii Israhel et filii Levi primitias frumenti vini et olei et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes et cantores et ianitores et ministri et non dimittemus domum Dei nostri 2 Esd. 10:39
- et episcopus Levitarum in Hierusalem Azzi filius Bani filius Asabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph cantores in ministerio domus Dei 2 Esd. 11:22
- et de domo Galgal et de regionibus Geba et Azmaveth quoniam villas aedificaverunt sibi cantores in circuitu Hierusalem 2 Esd. 12:29
- et Maasia et Semea et Eleazar et Azi et Iohanan et Melchia et Elam et Ezer et clare cecinerunt cantores et Iezraia praepositus 2 Esd. 12:42
- et custodierunt observationem Dei sui et observationem expiationis et cantores et ianitores iuxta praeceptum David et Salomonis filii eius 2 Esd. 12:45
- praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum Ps. 68:25
- coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias filiorum hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda Eccl. 2:8
- et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum dulces fecit modos Sir. 47:11
- et sacri cantores filii Asaph erant super ordinem eorum secundum praeceptum David, et Asaph et Zaccharias et Ieddinus qui erat a rege. 3 Esd. 1:15
- servi horum et ancillae septem milia trecenti triginta septem, cantores et cantatrices ducenti sexaginta quinque, 3 Esd. 5:42
- et inhabitaverunt sacerdotes et Levitae et qui exierant ex plebe in Hierusalem et in regione, et sacri cantores et ostiarii et omnis Israhel in regionibus suis. 3 Esd. 5:46