Haller's Concordance: CANTORIBUS
- fecitque rex de lignis thyinis fulchra domus Domini et domus regiae et citharas lyrasque cantoribus non sunt adlata huiuscemodi ligna thyina neque visa usque in praesentem diem 3 Ki. 10:12
- de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis gradus in domo Domini et in domo regia citharas quoque et psalteria cantoribus numquam visa sunt in terra Iuda ligna talia 2 Par. 9:11
- et ascenderunt de filiis Israhel et de filiis sacerdotum et de filiis Levitarum et de cantoribus et de ianitoribus et de Nathinneis in Hierusalem anno septimo Artarxersis regis 1 Esd. 7:7
- vobisque notum facimus de universis sacerdotibus et Levitis cantoribus ianitoribus Nathinneis et ministris domus Dei huius ut vectigal et tributum et annonas non habeatis potestatem inponendi super eos 1 Esd. 7:24
- et de cantoribus Eliasub et de ianitoribus Sellum et Telem et Uri 1 Esd. 10:24
- praeceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos 2 Esd. 11:23
- et omnis Israhel in diebus Zorobabel et in diebus Neemiae dabat partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos et sanctificabant Levitas et Levitae sanctificabant filios Aaron 2 Esd. 12:47
- et cognovi quoniam partes Levitarum non fuissent datae et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis et de cantoribus et de his qui ministrabant 2 Esd. 13:10
- et ascenderunt simul cum ipso ex filiis Israhel et sacerdotibus et Levitis et sacris cantoribus templi et ostiariis et servis templi in Hierusalem, 3 Esd. 8:5
- vobis autem dicitur, ut omnibus sacerdotibus et Levitis et sacris cantoribus templi et ianitoribus et servis templi et scribis templi huius 3 Esd. 8:24
- ex sacris cantoribus Eliasubus Zaccurus. 3 Esd. 9:24