Haller's Concordance: CANTORUM
- octogenarius sum hodie numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum aut delectare potest servum tuum cibus et potus vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum quare servus tuus fit oneri domino meo regi 2 Ki. 19:35
- hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent 1 Par. 9:33
- congregati sunt ergo filii cantorum et de campestribus circa Hierusalem et de villis Netuphati 2 Esd. 12:28
- quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo 2 Esd. 12:46
- fecit ergo sibi gazofilacium grande et ibi erant ante eum reponentes munera et tus et vasa et decimam frumenti et vini et olei partes Levitarum et cantorum et ianitorum et primitias sacerdotales 2 Esd. 13:5
- et extra portam interiorem gazofilacia cantorum in atrio interiori quod erat in latere portae respicientis ad aquilonem et facies eorum contra viam australem una ex latere portae orientalis quae respiciebat ad viam aquilonis Ezec. 40:44