Haller's Concordance: CAPERENT
- et ibat Saul ad latus montis ex parte una David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera porro David desperabat se posse evadere a facie Saul itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius ut caperent eos 1 Ki. 23:26
- audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super eos latronem repente quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis Jer. 18:22
- et dic haec ait Dominus Deus vae quae consuunt pulvillos sub omni cubito manus et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas cum caperent animas populi mei vivificabant animas eorum Ezec. 13:18
- tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone Mt. 22:15
- et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verbo Mk. 12:13
- et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis Lk. 20:20