Haller's Concordance: CAPH
- caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur Ps. 37:20
- caph fortitudinem operum suorum adnuntiabit populo suo Ps. 111:6
- caph quia in aeternum non commovebitur Ps. 112:6
- caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur Ps. 145:11
- caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem Pr. 31:20
- CAPH omnis populus eius gemens et quaerens panem dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocilandam animam vide Domine considera quoniam facta sum vilis Lam. 1:11
- CAPH defecerunt prae lacrimis oculi mei conturbata sunt viscera mea effusum est in terra iecur meum super contritione filiae populi mei cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi Lam. 2:11
- CAPH quia non repellet in sempiternum Dominus Lam. 3:31
- CAPH quia si abiecit et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum Lam. 3:32
- CAPH non enim humiliavit ex corde suo et abiecit filios hominis Lam. 3:33
- CAPH conplevit Dominus furorem suum effudit iram indignationis suae et succendit ignem in Sion et devoravit fundamenta eius Lam. 4:11