Haller's Concordance: CAPHARNAUM
- et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim Mt. 4:13
- cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum Mt. 8:5
- et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc diem Mt. 11:23
- et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit didragma Mt. 17:24
- et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos Mk. 1:21
- et iterum intravit Capharnaum post dies Mk. 2:1
- et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis Mk. 9:33
- et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua Lk. 4:23
- et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis Lk. 4:31
- cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum Lk. 7:1
- et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergeris Lk. 10:15
- post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus Jn. 2:12
- venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum Jn. 4:46
- et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus Jn. 6:17
- cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum Jn. 6:24
- haec dixit in synagoga docens in Capharnaum Jn. 6:59