Haller's Concordance: CAPIENT
- vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu Ps. 140:11
- ecce ego praecipio dicit Dominus et reducam eos in civitatem hanc et proeliabuntur adversum eam et capient eam et incendent igni et civitates Iuda dabo in solitudinem eo quod non sit habitator Jer. 34:22
- et redient Chaldei et bellabunt contra civitatem hanc et capient eam et incendent igni Jer. 37:8
- tabernacula eorum et greges eorum capient pelles eorum et omnia vasa eorum et camelos eorum tollent sibi et vocabunt super eos formidinem in circuitu Jer. 49:29
- et ponam zelum meum in te quem exercent tecum in furore nasum tuum et aures tuas praecident et quae remanserint gladio concident ipsi filios tuos et filias tuas capient et novissimum tuum devorabitur igni Ezec. 23:25
- nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis Heb. 1:14