Haller's Concordance: CAPILLI
- porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum Lev. 13:37
- vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus est Lev. 13:40
- iamque capilli eius renasci coeperant Judg. 16:22
- circumdederunt enim me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui videre plures factae sunt quam capilli capitis mei et cor meum dereliquit me Ps. 40:12
- quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad Cant. 4:1
- averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad Cant. 6:5
- Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abiectus est, et foenum ut bos comedit, et rore caeli corpus eius infectum est: donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues eius quasi avium. Dan. 4:33
- Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit: vestimentum eius candidum quasi nix, et capilli capitis eius quasi lana munda: thronus eius flammae ignis: rotae eius ignis accensus. Dan. 7:9
- vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt Mt. 10:30
- sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis Lk. 12:7
- mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt 1 Cor. 11:15
- caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis Apoc. 1:14