Haller's Concordance: CAPILLIS
- quae ait recordetur rex Domini Dei sui ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam interficient filium meum qui ait vivit Dominus quia non cadet de capillis filii tui super terram 2 Ki. 14:11
- mortuo itaque primo illo hoc modo sequentem deducebant ad inludendum et cute capitis eius cum capillis detracta interrogabant si manducaret priusquam toto corpore per membra singula puniretur 2 Ma. 7:7
- et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat Lk. 7:38
- et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit Lk. 7:44
- Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur Jn. 11:2
- Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti Jn. 12:3