Haller's Concordance: CAPILLOS
- et die septimo radat capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et corpore Lev. 14:9
- tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae tolletque capillos eius et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum Num. 6:18
- et quando tondebatur capillum semel autem in anno tondebatur quia gravabat eum caesaries ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico 2 Ki. 14:26
- cumque audissem sermonem istum scidi pallium meum et tunicam et evelli capillos capitis mei et barbae et sedi maerens 1 Esd. 9:3
- multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam Ps. 69:4
- et habebant capillos sicut capillos mulierum et dentes earum sicut leonum erant Apoc. 9:8
- et mox ut audivi ista, conscidi vestimenta et sacram tunicam, et lacerans capillos capitis et barbam sedi dolens et maestus. 3 Esd. 8:72