Haller's Concordance: CAPILLUS
- et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est Lev. 13:30
- et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalis Lev. 13:32
- non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est Lev. 13:36
- dixitque populus ad Saul ergone Ionathan morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israhel hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit capillus de capite eius in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Ionathan ut non moreretur 1 Ki. 14:45
- dixitque Salomon si fuerit vir bonus non cadet ne unus quidem capillus eius in terram sin autem malum inventum fuerit in eo morietur 3 Ki. 1:52
- Et congregati satrapae et magistratus, et iudices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos. Dan. 3:27
- et capillus de capite vestro non peribit Lk. 21:18
- propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit Acts 27:34