Haller's Concordance: ACCIPIAM
- quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram Gen. 14:23
- quae te morientem terra susceperit in ea moriar ibique locum accipiam sepulturae haec mihi faciat Deus et haec addat si non sola mors me et te separaverit Ruth 1:17
- etiam antequam adolerent adipem veniebat puer sacerdotis et dicebat immolanti da mihi carnem ut coquam sacerdoti non enim accipiam a te carnem coctam sed crudam 1 Ki. 2:15
- at ille respondit vivit Dominus ante quem sto quia non accipiam cumque vim faceret penitus non adquievit 4 Ki. 5:16
- dixitque Giezi puer viri Dei pepercit dominus meus Naaman Syro isti ut non acciperet ab eo quae adtulit vivit Dominus quia curram post eum et accipiam ab eo aliquid 4 Ki. 5:20
- non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo Job 32:21
- non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos Ps. 50:9
- calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo Ps. 116:13
- et hoc rursum fecistis operiebatis lacrimis altare Domini fletu et mugitu ita ut ultra non respiciam ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra Mal. 2:13
- et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis Jn. 14:3
- vindicans vindicabo illos, dicit Dominus, et accipiam omnem sanguinem innocuum ex illis ad me. 4 Esd. 15:9