Haller's Concordance: CAPITELLA
- duo quoque capitella fecit quae ponerentur super capita columnarum fusili aere quinque cubitorum altitudinis capitellum unum et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum 3 Ki. 7:16
- et perfecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum ut tegerent capitella quae erant super summitatem malogranatorum eodem modo fecit et capitello secundo 3 Ki. 7:18
- capitella autem quae erant super capita columnarum quasi opere lilii fabricata erant in porticu quattuor cubitorum 3 Ki. 7:19
- et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper iuxta mensuram columnae contra retiacula malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi 3 Ki. 7:20
- columnas duas et funiculos capitulorum super capitella columnarum duos et retiacula duo ut operirent duos funiculos qui erant super capita columnarum 3 Ki. 7:41
- et capitella super utramque aerea altitudo capitelli unius quinque cubitorum et retiacula et mala granata Jer. 52:22