Haller's Concordance: CAPITI
- cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum tulit de lapidibus qui iacebant et subponens capiti suo dormivit in eodem loco Gen. 28:11
- surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper Gen. 28:18
- tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur Lev. 16:4
- et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum Lev. 16:21
- et inpositis capiti eius manibus cuncta replicavit quae mandaverat Dominus Num. 27:23
- et ecce una mulier fragmen molae desuper iaciens inlisit capiti Abimelech et confregit cerebrum eius Judg. 9:53
- quae aspergens cinerem capiti suo scissa talari tunica inpositisque manibus super caput suum ibat ingrediens et clamans 2 Ki. 13:19
- Quae cum audisset Mardochaeus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediae civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui, Esther 4:1
- ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo Pr. 1:9
- dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te Pr. 4:9
- loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et inreverentia ipsius obturatio aurium Sir. 27:15
- quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo die et nocte interfectos filiae populi mei Jer. 9:1
- circumdato te deploide a Deo iustitiae et inpone mitram capiti tuo honoris Aeterni Bar. 5:2
- et super firmamentum quod erat inminens capiti eorum quasi aspectus lapidis sapphyri similitudo throni et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper Ezec. 1:26
- maledixisti sceptris eius capiti bellatorum eius venientibus ut turbo ad dispergendum me exultatio eorum sicut eius qui devorat pauperem in abscondito Hab. 3:14
- et intravit Ptolomeus Antiochiam et inposuit duo diademata capiti suo Aegypti et Asiae 1 Ma. 11:13
- et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum Jn. 19:2