Haller's Concordance: CAPRAE
- idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi Gen. 31:38
- loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis Lev. 7:23
- omnium decimarum boves et oves et caprae quae sub pastoris virga transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino Lev. 27:32
- primogenitum autem bovis et ovis et caprae non facies redimi quia sanctificata sunt Domino sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino Num. 18:17
- erat autem vir quispiam in solitudine Maon et possessio eius in Carmelo et homo ille magnus nimis erantque ei oves tria milia et mille caprae et accidit ut tonderetur grex eius in Carmelo 1 Ki. 25:2