Haller's Concordance: CAPRIS
- gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et quodcumque furvum et maculosum variumque fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea Gen. 30:32
- respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti tempus advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et maculosa et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent Gen. 30:33
- quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret Lev. 1:10
- et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum Lev. 4:23
- ut offeratur per vos masculus inmaculatus erit ex bubus et ex ovibus et ex capris Lev. 22:19
- dixitque Manue ad angelum Domini obsecro te ut adquiescas precibus meis et faciamus tibi hedum de capris Judg. 13:15
- tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia ipse autem et uxor eius intuebantur Judg. 13:19
- post aliquantum autem temporis cum dies triticeae messis instarent venit Samson invisere volens uxorem suam et adtulit ei hedum de capris cumque cubiculum eius solito vellet intrare prohibuit eum pater illius dicens Judg. 15:1
- tulitque Isai asinum plenum panibus et lagoenam vini et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Saul 1 Ki. 16:20