Haller's Concordance: CAPTIVAS
- et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio Gen. 31:26
- parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas Gen. 34:29
- et captivas duxerant mulieres ex ea et a minimo usque ad magnum et non interfecerant quemquam sed secum duxerant et pergebant in itinere suo 1 Ki. 30:2
- cum ergo venisset David et viri eius ad civitatem et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivas 1 Ki. 30:3
- et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant in Masphat filias regis et universum populum qui remanserat in Masphat quos commendarat Nabuzardan princeps militiae Godoliae filio Ahicam et cepit eos Ismahel filius Nathaniae et abiit ut transiret ad filios Ammon Jer. 41:10
- et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt 1 Ma. 1:34
- et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros 1 Ma. 5:13
- et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt muros eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem 1 Ma. 8:10
- ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis 2 Tim. 3:6