Haller's Concordance: CAPTUM
- quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan Gen. 14:14
- nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas Gen. 31:39
- si quis commendaverit proximo suo asinum bovem ovem et omne iumentum ad custodiam et mortuum fuerit aut debilitatum vel captum ab hostibus nullusque hoc viderit Ex. 22:10
- adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios Lev. 7:24
- anima quae comederit morticinum vel captum a bestia tam de indigenis quam de advenis lavabit vestes suas et semet ipsum aqua et contaminatus erit usque ad vesperum et hoc ordine mundus fiet Lev. 17:15
- morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur in eis ego sum Dominus Lev. 22:8
- numquid tolletur a forte praeda aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit Isa. 49:24
- persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et conprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis hiericuntinae et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia Jer. 39:5
- omne morticinum et captum a bestia de avibus et de pecoribus non comedent sacerdotes Ezec. 44:31