Haller's Concordance: CARISSIMI
- veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi Cant. 5:1
- secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres Rom. 11:28
- non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus Rom. 12:19
- propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura 1 Cor. 10:14
- has igitur habentes promissiones carissimi mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei 2 Cor. 7:1
- olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram aedificationem 2 Cor. 12:19
- estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi Eph. 5:1
- itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini Phil. 2:12
- itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi Phil. 4:1
- ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis 1 Th. 2:8
- carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam 1 Pet. 2:11
- carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat 1 Pet. 4:12
- hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem 2 Pet. 3:1
- unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus 2 Pet. 3:8
- propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace 2 Pet. 3:14
- carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis 1 Jn. 2:7
- carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est 1 Jn. 3:2
- carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum 1 Jn. 3:21
- carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum 1 Jn. 4:1
- carissimi diligamus invicem quoniam caritas ex Deo est et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum 1 Jn. 4:7
- carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum diligere 1 Jn. 4:11
- carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei Jude 1:3
- vos autem carissimi memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi Jude 1:17
- vos autem carissimi superaedificantes vosmet ipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantes Jude 1:20