Haller's Concordance: ACCIPIENT
- exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas Gen. 14:24
- columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt Num. 4:32
- quicquid sorte contigerit hoc vel plures accipient vel pauciores Num. 26:56
- et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis Num. 36:8
- et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis Dt. 18:2
- dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui adpropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius Dt. 33:3
- unde uxores accipient omnes enim in commune iuravimus non daturos nos his filias nostras Judg. 21:7
- et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni vindemiae quoque et olei adferemus sacerdotibus ad gazofilacium Dei nostri et decimam partem terrae nostrae Levitis ipsi Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum 2 Esd. 10:37
- ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos Wis. 5:17
- et viduam et repudiatam non accipient uxores sed virgines de semine domus Israhel sed et viduam quae fuerit vidua a sacerdote accipient Ezec. 44:22
- qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis hii accipient prolixius iudicium Mk. 12:40
- qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem Lk. 20:47