Haller's Concordance: CARITATIS
- capiatur laqueo oculorum suorum in me et percuties eum ex labiis caritatis meae Jud. 9:13
- in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vesceretur Osee 11:4
- non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans 2 Cor. 8:8
- ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum 2 Cor. 8:24
- si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes Phil. 2:1
- memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum 1 Th. 1:3
- nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis 1 Th. 5:8
- et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum Heb. 10:24
- animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius 1 Pet. 1:22
- et dixit ad me: quomodo non potes facere unum de his quae dicta sunt, sic non poteris invenire iudicium meum aut finem caritatis quem pro populo meo promisi. 4 Esd. 5:40