Haller's Concordance: CARMELUS
- caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus Cant. 7:5
- luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus Isa. 33:9
- aspexi et ecce Carmelus desertus et omnes urbes eius destructae sunt a facie Domini et a facie irae furoris eius Jer. 4:26
- vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen eius quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet Jer. 46:18
- increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit Nah. 1:4