Haller's Concordance: CARMEN
- tunc cecinit Moses et filii Israhel carmen hoc Domino et dixerunt cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem deiecit in mare Ex. 15:1
- tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebant Num. 21:17
- nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios Israhel ut memoriter teneant et ore decantent et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israhel Dt. 31:19
- adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio Ps. 81:2
- et expandit illum coram me qui erat scriptus intus et foris et scriptae erant in eo lamentationes et carmen et vae Ezec. 2:10
- et adsument super te carmen lugubre et plangent te quae est ut Tyrus quae obmutuit in medio maris Ezec. 27:32
- et es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur et audient verba tua et non facient ea Ezec. 33:32