Haller's Concordance: ACCIPIES
- at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum Gen. 21:30
- Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo Gen. 24:7
- et adiuravit me dominus meus dicens non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananeorum in quorum terra habito Gen. 24:37
- sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem filio meo Gen. 24:38
- videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Mesopotamiam Syriae ut inde uxorem duceret et quod post benedictionem praecepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus Chanaan Gen. 28:6
- si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt Gen. 31:8
- nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis ne postquam ipsae fuerint fornicatae fornicari faciant et filios tuos in deos suos Ex. 34:16
- sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente Lev. 18:18
- accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas Lev. 24:5
- accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti Num. 3:47
- tollant bovem de armentis et libamentum eius similam oleo conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato Num. 8:8
- haec ergo accipies de his quae sanctificantur et oblata sunt Domino omnis oblatio et sacrificium et quicquid pro peccato atque delicto redditur mihi et cedet in sancta sanctorum tuum erit et filiorum tuorum Num. 18:9
- ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini Num. 31:30
- neque sociabis cum eis coniugia filiam tuam non dabis filio eius nec filiam illius accipies filio tuo Dt. 7:3
- fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum dominaberis nationibus plurimis et tui nemo dominabitur Dt. 15:6
- nec in alteram partem declinent non accipies personam nec munera quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba iustorum Dt. 16:19
- non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam quia animam suam adposuit tibi Dt. 24:6
- aperiet Dominus thesaurum suum optimum caelum ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo benedicet cunctis operibus manuum tuarum et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies Dt. 28:12
- cumque te salutaverint dabunt tibi duos panes et accipies de manu eorum 1 Ki. 10:4
- transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris Tob. 6:22
- numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum Job 41:4
- non accipies uxorem et non erunt tibi filii et filiae in loco isto Jer. 16:2