Haller's Concordance: CARNIUM
- dixeruntque ad eos filii Israhel utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fame Ex. 16:3
- populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Aegypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis Num. 11:18
- et ait Moses sescenta milia peditum huius populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro Num. 11:21
- sin autem comedere volueris et te esus carnium delectarit occide et comede iuxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit tibi in urbibus tuis sive inmundum fuerit hoc est maculatum et debile sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri licet sicut capream et cervum comedes Dt. 12:15
- ingressus est itaque Gedeon et coxit hedum et de farinae modio azymos panes carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei Judg. 6:19
- membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur Job 41:23
- vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia Pr. 14:30
- et fornicata es cum filiis Aegypti vicinis tuis magnarum carnium et multiplicasti fornicationem tuam ad inritandum me Ezec. 16:26