Haller's Concordance: ACCIPIET
- sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet Ex. 21:36
- viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed puellam de populo suo Lev. 21:14
- partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri excepto eo quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur Dt. 18:8
- non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operimentum eius Dt. 22:30
- quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris sui Dt. 25:5
- porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet Job 35:7
- accipiet benedictionem a Domino et iustitiam a Deo salutari suo Ps. 24:5
- et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus et nemo memoriam habebit operum nostrorum Wis. 2:4
- accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum Wis. 5:18
- induet pro torace iustitiam et accipiet pro galea iudicium certum Wis. 5:19
- non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet Sir. 35:16
- sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum Sir. 37:5
- a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem Sir. 38:2
- non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris vox eius Isa. 42:2
- et tollet de semine regni ferietque cum eo foedus et accipiet ab eo iusiurandum sed et fortes terrae tollet Ezec. 17:13
- propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Aegypti et accipiet multitudinem eius et depraedabitur manubias eius et diripiet spolia eius et erit merces exercitui illius Ezec. 29:19
- et non accipiet princeps de hereditate populi per violentiam et de possessione eorum sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua Ezec. 46:18
- et transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia non est egressa quae habitat in Exitu planctum domus Vicinae accipiet ex vobis quae stetit sibimet Mic. 1:11
- qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet Mt. 10:41
- et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit Mt. 19:29
- ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis Jn. 16:14
- qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem 1 Cor. 3:8
- si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet 1 Cor. 3:14
- beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se Jas. 1:12
- si autem data dabitur civitas homini in hereditatem, si non heres antepositum periculum pertransierit, quomodo accipiet hereditatem suam? 4 Esd. 7:9