Haller's Concordance: ACCIPIETIS
- loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas Ex. 25:2
- non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur Num. 35:31
- nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et ego audiam Dt. 1:17
- quia ecce ego ad vos et convertar ad vos et arabimini et accipietis sementem Ezec. 36:9
- Si autem somnium, et coniecturam eius narraveritis, praemia, et dona, et honorem multum accipietis a me: somnium igitur, et interpretationem eius indicate mihi. Dan. 2:6
- et mementote operum patrum quae fecerunt in generationibus suis et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum 1 Ma. 2:51
- et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis Mt. 21:22
- propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis Mk. 11:24
- ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis Jn. 5:43
- usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum Jn. 16:24
- sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae Acts 1:8
- Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus Acts 2:38
- scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite Col. 3:24
- et nunc filias vestras non coniungetis filiis illorum, et filias eorum non accipietis filiis vestris. 3 Esd. 8:85
- ite et accipietis, rogate vobis dies paucos ut minorentur; iam paratum est vobis regnum, vigilate. 4 Esd. 2:13