quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est CastraGen. 32:2
loquere filiis Israhel reversi castrametentur e regione Phiahiroth quae est inter Magdolum et mare contra Beelsephon in conspectu eius castra ponetis super mare Ex. 14:2
tollensque se angelus Dei qui praecedebat castra Israhel abiit post eos et cum eo pariter columna nubis priora dimittens post tergum Ex. 14:19
stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israhel et erat nubes tenebrosa et inluminans noctem ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent Ex. 14:20
iamque advenerat vigilia matutina et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis interfecit exercitum eorum Ex. 14:24
factum est ergo vespere et ascendens coturnix operuit castra mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum Ex. 16:13
carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra eo quod pro peccato sit Ex. 29:14
cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis Ex. 32:19
Moses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul vocavitque nomen eius tabernaculum foederis et omnis populus qui habebat aliquam quaestionem egrediebatur ad tabernaculum foederis extra castraEx. 33:7
loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo Ex. 33:11
et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabuntur Lev. 4:12
ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis Lev. 4:21
spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet Lev. 6:11
vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra sicut praeceperat Dominus Lev. 8:17
carnes vero et pellem eius extra castra conbusit igni Lev. 9:11
vocatis autem Moses Misahel et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castraLev. 10:4
omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castraLev. 13:46
cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus Lev. 14:8
ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castraLev. 16:26
vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum Lev. 16:27
et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castraLev. 16:28
homo quilibet de domo Israhel si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castraLev. 17:3
dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus Lev. 24:14
locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi Lev. 24:23
cum proficiscendum fuerit deponent Levitae tabernaculum cum castra metanda erigent quisquis externorum accesserit occidetur Num. 1:51
metabuntur autem castra filii Israhel unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum Num. 1:52
ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud Num. 2:18
ingredientur Aaron et filii eius quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii Num. 4:5
feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi Num. 5:4
si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israhel in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castraNum. 9:22
fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castraNum. 10:2
sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam Num. 10:5
moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi Num. 10:13
moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud Num. 10:22
haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur Num. 10:28
et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster Num. 10:31
cumque descenderet nocte super castra ros descendebat pariter et man Num. 11:9
reversusque est Moses et maiores natu Israhel in castraNum. 11:30
ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram Num. 11:31
cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur Num. 12:14
exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria Num. 12:15
quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri Num. 14:25
dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castraNum. 15:35
tradetisque eam Eleazaro sacerdoti qui eductam extra castra immolabit in conspectu omnium Num. 19:3
et tunc demum lotis vestibus et corpore suo ingredietur in castra commaculatusque erit usque ad vesperam Num. 19:7
colliget autem vir mundus cineres vaccae et effundet eos extra castra in loco purissimo ut sint multitudini filiorum Israhel in custodiam et in aquam aspersionis quia pro peccato vacca conbusta est Num. 19:9
cumque castra movissent de Cades venerunt in montem Or qui est in finibus terrae Edom Num. 20:22
et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho Num. 31:12
egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castraNum. 31:13
et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo Num. 31:19
et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis Num. 31:24
filii autem Israhel castra moverunt ex Beroth filiorum Iacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius eius Eleazar Dt. 10:6
si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio egredietur extra castraDt. 23:10
et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et post solis occasum regredietur in castraDt. 23:11
habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita naturae Dt. 23:12
quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec derelinquat te Dt. 23:14
igitur Iosue de nocte consurgens movit castra egredientesque de Setthim venerunt ad Iordanem ipse et omnes filii Israhel et morati sunt ibi per tres dies Josu. 3:1
circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem et reversa in castra mansit ibi Josu. 6:11
circumieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra sic fecerunt sex diebus Josu. 6:14
vos autem cavete ne de his quae praecepta sunt quippiam contingatis et sitis praevaricationis rei et omnia castra Israhel sub peccato sint atque turbentur Josu. 6:18
ingressique iuvenes eduxerunt Raab et parentes eius fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israhel manere fecerunt Josu. 6:23
moveruntque castra filii Israhel et venerunt in civitates eorum die tertio quarum haec vocabula sunt Gabaon et Caphira et Beroth et Cariathiarim Josu. 9:17
reversusque est Iosue cum omni Israhel in castra Galgalae Josu. 10:15
reversusque est omnis exercitus ad Iosue in Maceda ubi tunc erant castra sani et integro numero nullusque contra filios Israhel muttire ausus est Josu. 10:21
itaque perrexerunt et lustrantes eam in septem partes diviserunt scribentes in volumine reversique sunt ad Iosue in castra Silo Josu. 18:9
igitur Hierobbaal qui est et Gedeon de nocte consurgens et omnis populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Excelsi Judg. 7:1
sumptis itaque pro numero cibariis et tubis omnem reliquam multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua et ipse cum trecentis viris se certamini dedit castra autem Madian erant subter in valle Judg. 7:8
eadem nocte dixit Dominus ad eum surge et descende in castra quia tradidi eos in manu tua Judg. 7:9
et cum audieris quid loquantur tunc confortabuntur manus tuae et securior ad hostium castra descendes descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum ubi erant armatorum vigiliae Judg. 7:11
cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo suo et in hunc modum referebat quod viderat vidi somnium et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere cumque pervenisset ad tabernaculum percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavit Judg. 7:13
respondit is cui loquebatur non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israhelitae tradidit Deus in manu eius Madian et omnia castra eius Judg. 7:14
cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius adoravit et reversus ad castra Israhel ait surgite tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian Judg. 7:15
stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium omnia itaque castra turbata sunt et vociferantes ululantesque fugerunt Judg. 7:21
ascendensque Gedeon per viam eorum qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobee et Iecbaa percussit castra hostium qui securi erant et nihil adversi suspicabantur Judg. 8:11
inventaeque sunt de Iabisgalaad quadringentae virgines quae nescierunt viri torum et adduxerunt eas in castra in Silo in terra Chanaan Judg. 21:12
et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu de Israhel quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum 1 Ki. 4:3
cumque venisset arca foederis Domini in castra vociferatus est omnis Israhel clamore grandi et personuit terra 1 Ki. 4:5
et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque quaenam haec est vox clamoris magni in castris Hebraeorum et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra1 Ki. 4:6
timueruntque Philisthim dicentes venit Deus in castra et ingemuerunt 1 Ki. 4:7
et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur in eis duo pariter 1 Ki. 11:11
dixit autem Isai ad David filium suum accipe fratribus tuis oephi pulentae et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos 1 Ki. 17:17
et revertentes filii Israhel postquam persecuti fuerant Philistheos invaserunt castra eorum 1 Ki. 17:53
ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviae fratrem Ioab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra dixitque Abisai ego descendam tecum 1 Ki. 26:6
et vidit Saul castra Philisthim et timuit et expavit cor eius nimis 1 Ki. 28:5
et dabit Dominus etiam Israhel tecum in manu Philisthim cras autem tu et filii tui mecum eritis sed et castra Israhel tradet Dominus in manu Philisthim 1 Ki. 28:19
Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Hisboseth filium Saul et circumduxit eum per Castra2 Ki. 2:8
Abner autem et viri eius abierunt per campestria tota nocte illa et transierunt Iordanem et lustrata omni Bethoron venerunt ad Castra2 Ki. 2:29
et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc inibis proelium quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam ut percutiat castra Philisthim 2 Ki. 5:24
David autem venit in Castra et Absalom transivit Iordanem ipse et omnis vir Israhel cum eo 2 Ki. 17:24
cumque venisset David in Castra Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon et Machir filius Ammihel de Lodabar et Berzellai Galaadites de Rogelim 2 Ki. 17:27
necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum 2 Ki. 23:13
inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam et adtulerunt ad David at ille noluit bibere sed libavit illam Domino 2 Ki. 23:16
habes quoque apud te Semei filium Gera filii Iemini de Baurim qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad Castra sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Iordanem et iuravi ei per Dominum dicens non te interficiam gladio 3 Ki. 2:8
perrexeruntque in castra Israhel porro consurgens Israhel percussit Moab at illi fugerunt coram eis venerunt igitur qui vicerant et percusserunt Moab 4 Ki. 3:24
sive ingredi voluerimus civitatem fame moriemur sive manserimus hic moriendum nobis est venite igitur et transfugiamus ad castra Syriae si pepercerint nobis vivemus si autem occidere voluerint nihilominus moriemur 4 Ki. 7:4
surrexerunt igitur vesperi ut venirent ad castra Syriae cumque venissent ad principium castrorum Syriae nullum ibidem reppererunt 4 Ki. 7:5
cumque venissent ad portam civitatis narraverunt eis dicentes ivimus ad castra Syriae et nullum ibidem repperimus hominum nisi equos et asinos alligatos et fixa tentoria 4 Ki. 7:10
adduxerunt ergo duos equos misitque rex ad castra Syrorum dicens ite videte 4 Ki. 7:14
et egressus populus diripuit castra Syriae factusque est modius similae statere uno et duo modii hordei statere uno iuxta verbum Domini 4 Ki. 7:16
factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit 4 Ki. 19:35
tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino 1 Par. 11:18
cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim 1 Par. 14:15
fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera 1 Par. 14:16
constituerunt autem habitatores Hierusalem Ochoziam filium eius minimum regem pro eo omnes enim maiores natu qui ante eum fuerant interfecerant latrones Arabum qui inruerant in castra regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iuda 2 Par. 22:1
respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre Aegyptiorum dignatus es quando post servos tous armati currebant confidentes in quadrigis et in equitatu suo et in multitudine bellatorum Jud. 9:6
sed aspexisti super castra eorum et tenebrae fatigaverunt eos Jud. 9:7
et exierunt duae secundum consuetudinem suam quasi ad orationem et transierunt castra et gyrantes vallem venerunt ad portam civitatis Jud. 13:12
et factus est clamor inconparabilis in media castra eorum Jud. 14:18
reliqui autem qui erant in Bethulia ingressi sunt castra Assyriorum et praedam quam fugientes Assyrii reliquerant abstulerunt et honestati sunt valde Jud. 15:7
qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum Jud. 16:4
tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti Jud. 16:13
si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam Ps. 27:3
nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio Wis. 19:7
subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei Sir. 48:24
et ordinabis adversus eam obsidionem et aedificabis munitiones et conportabis aggerem et dabis contra eam castra et pones arietes in gyro Ezec. 4:2
et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui quia multa sunt nimis castra eius quia fortia et facientia verbum eius magnus enim dies Domini et terribilis valde et quis sustinebit eum Joel 2:11
et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigans et succinxit se arma bellica sua in proeliis et protegebat castra gladio suo 1 Ma. 3:3
et praeparavit se et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israhel 1 Ma. 3:15
ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde 1 Ma. 3:27
et audierunt mercatores regionum nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra ut acciperent filios Israhel in servos et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum 1 Ma. 3:41
et moverunt castra et conlocaverunt ad austrum Ammaum 1 Ma. 3:57
et adsumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites electos et moverunt castra nocte 1 Ma. 4:1
ut adplicarent ad castra Iudaeorum et percuterent eos subito et filii qui erant ex arce erant illi duces 1 Ma. 4:2
et venit Gorgias in castra Iudae noctu et neminem invenit et quaerebant eos in montibus quoniam dixit fugiunt hii a nobis 1 Ma. 4:5
et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum et hii docti proelium 1 Ma. 4:7
et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt castra fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est 1 Ma. 4:20
et venerunt in Iudaeam et castra posuerunt in Bethoron et occurrit illis Iudas cum decem milibus viris 1 Ma. 4:29
et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es salvator Israhel qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus Ionathae filii Saul et armigeri eius 1 Ma. 4:30
et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie eius et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum 1 Ma. 5:34
post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Rafon trans torrentem 1 Ma. 5:37
et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in proelium et abiit Iudas obviam illis 1 Ma. 5:39
si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et poterimus adversus illum 1 Ma. 5:41
et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam 1 Ma. 5:66
et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra quae erant in terra Iuda 1 Ma. 6:5
et recessit Iudas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra castra regis 1 Ma. 6:32
castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Iudaeam et montem Sion 1 Ma. 6:48
et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula 1 Ma. 6:51
et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in Bethzetha et misit et conprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum proiecit 1 Ma. 7:19
et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra adplicuit ad Bethoron et occurrit illi exercitus Syriae 1 Ma. 7:39
et commiserunt exercitus proelium tertiadecima die mensis adar et contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus in proelio 1 Ma. 7:43
et abierunt viam quae ducit in Galgala et castra posuerunt in Mesaloth quae est in Arbellis et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas 1 Ma. 9:2
et Iudas castra posuerat in Laisa et tria milia viri cum eo electi 1 Ma. 9:5
et venit et castra posuit desuper a Bethbesse et obpugnavit eam dies multos et fecit machinas 1 Ma. 9:64
et congregavit Alexander rex exercitum magnum et admovit castra ad Demetrium 1 Ma. 10:48
et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra eius a nobis et sedimus in sede regni eius 1 Ma. 10:53
et adplicuerunt castra in Ioppen et exclusit eum a civitate quia custodia Apollonii Ioppe erat et obpugnavit eam 1 Ma. 10:75
et cognovit Ionathas quoniam sunt insidiae post se et circuierunt castra eius a mane usque ad vesperam 1 Ma. 10:80
et movit inde Ionathas castra et adplicuit ea Ascalona et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria 1 Ma. 10:86
et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra1 Ma. 11:18
et Ionatha et castra eius adplicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campum Asor 1 Ma. 11:67
et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et tendebant ei insidias in montibus ipse autem occurrit ex adverso 1 Ma. 11:68
et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua et pervenerunt usque illuc 1 Ma. 11:73
et misit speculatores in castra eorum et reversi renuntiaverunt quia constituunt supervenire illis nocte 1 Ma. 12:26
et post haec venit Tryfon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam quae ducit Ador et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant 1 Ma. 13:20
et abiit et percussit castra Demetrii et conprehendit eum et duxit eum ad Arsacen et posuit eum in custodiam 1 Ma. 14:3
Antiochus autem rex adplicuit castra in Dora secundo admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryfonem ne procederet 1 Ma. 15:25
et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavit ei aedificare Caedronem et obstruere portas civitatis et debellare populum rex autem persequebatur Tryfonem 1 Ma. 15:39
et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem et transfretavit primus et viderunt eum viri et transierunt post eum 1 Ma. 16:6
et exclamaverunt sacris tubis et in fugam conversus est Cendebeus et castra eius et ceciderunt ex eis multi vulnerati residui autem fugerunt in munitionem 1 Ma. 16:8
et Bethsurae quod erat Iudaeorum praesidium munitum castra admovebat sed fugabatur inpingebat minuebatur 2 Ma. 13:19
alii autem aliud clamabant in turba et cum non posset certum cognoscere prae tumultu iussit duci eum in castraActs 21:34
et cum coepisset induci in castra Paulus dicit tribuno si licet mihi loqui aliquid ad te qui dixit graece nosti Acts 21:37
iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei Acts 22:24
et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castraActs 23:10
quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo Acts 23:16
et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi sunt ad castraActs 23:32
extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum Heb. 11:34
quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castraHeb. 13:11
exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes Heb. 13:13
et exibit et seducet gentes quae sunt super quattuor angulos terrae Gog et Magog et congregabit eos in proelium quorum numerus est sicut harena maris et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam Apoc. 20:8
haec dicit Dominus omnipotens: coturnix vobis in signo fuit, castra vobis ad tutelam dedi, et illic murmurastis. 4 Esd. 1:15