Haller's Concordance: CASU
- et aspicietis et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames ipse fecit nobis malum hoc grande sin autem minime sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos sed casu accidit 1 Ki. 6:9
- ait adulescens qui narrabat ei casu veni in montem Gelboe et Saul incumbebat super hastam suam porro currus et equites adpropinquabant ei 2 Ki. 1:6
- unus autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et casu percussit regem Israhel inter pulmonem et stomachum at ille dixit aurigae suo verte manum tuam et eice me de exercitu quia graviter vulneratus sum 3 Ki. 22:34
- laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem consumet illos antequam moriantur Sir. 27:32
- sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu sic contristabitur in sua desolatione Bar. 4:33
- et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent exuvias suas et vestimenta sua varia abicient et induentur stupore in terra sedebunt et adtoniti super repentino casu tuo admirabuntur Ezec. 26:16
- et quoniam enarrabat tibi de casu filii sui, haec absolutio est: 4 Esd. 10:43