Haller's Concordance: CASUS
- et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum Sir. 3:34
- lapsus falsae linguae quasi qui pavimento cadens nam et sic casus malorum festinanter venient Sir. 20:20
- iurationi non adsuescat os tuum multus enim casus in illa Sir. 23:9
- et adtende ne forte labaris in lingua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi et sit casus tuus insanabilis in mortem Sir. 28:30
- multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius perditio illorum Sir. 31:6
- et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans animam et inluminans oculos dans sanitatem vitam et benedictionem Sir. 34:20
- obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt ne abhorrescant propter adversos casus sed reputent ea quae acciderunt non ad interitum sed ad correptionem generis esse nostri 2 Ma. 6:12
- o tu quid fecisti, Adam? si enim tu peccasti, non est factum solius tuus casus sed et nostrum qui ex te advenimus. 4 Esd. 7:118
- nunc ergo retine apud temet ipsam dolorem tuum et fortiter fer quae tibi contigerunt casus. 4 Esd. 10:15
- noli facere sermonem hunc, sed consenti persuaderi -- quid enim casus Sion -- et consolare propter dolorem Hierusalem. 4 Esd. 10:20
- et quoniam dixit tibi quod filius meus veniens in suo thalamo mortuus esset et contigisset ei casus, haec erat quae facta est ruina Hierusalem. 4 Esd. 10:48