Haller's Concordance: CAUDAM
- dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam Ex. 4:4
- tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quae operit vitalia ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum Ex. 29:22
- et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam Lev. 3:9
- offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia Lev. 7:3
- adipem vero et caudam omnemque pinguedinem quae operit intestina reticulumque iecoris et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit Lev. 8:25
- adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris Lev. 9:19
- constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris semper supra et non subter si audieris mandata Domini Dei tui quae ego praecipio tibi hodie et custodieris et feceris Dt. 28:13
- ipse fenerabit tibi et tu non fenerabis ei ipse erit in caput et tu eris in caudam Dt. 28:44
- constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt Job 40:17
- et disperdet Dominus ab Israhel caput et caudam incurvantem et refrenantem die una Isa. 9:14
- et non erit Aegypto opus quod faciat caput et caudam incurvantem et refrenantem Isa. 19:15
- insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham Acts 27:16