Haller's Concordance: ACCIPIUNT
- verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt sed in potestate habeant et in fide 4 Ki. 22:7
- congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt Job 15:34
- ait etiam et cum intrasset domum praevenit eum Iesus dicens quid tibi videtur Simon reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienis Mt. 17:25
- et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud Mk. 4:16
- et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit Heb. 7:8
- et decem cornua quae vidisti decem reges sunt qui regnum nondum acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt post bestiam Apoc. 17:12
- qui respondens dixit mihi: hii sunt qui mortalem tunicam deposuerunt et inmortalem sumpserunt et confessi sunt nomen Dei; modo coronantur et accipiunt palmas. 4 Esd. 2:45